Rozmiar: 15909 bajtów

- 195 -

1353. März 1. Liegnitz.

Herzog Wenzel bestätigt der Stadt Liegnitz alle ihr von seinem Vater Boleslaus oder seinem Bruder Ludwig, allein oder gemeinschaftlich mit ihm ertheilten Privilegien.

In nomine domini amen. Ita nos decet nostrorum commoda subditorum pia consideracione prospicere vt, qui ipsorum frequentibus gratulamur obsequiis dignis quoque laborum premiis impensa nobis obsequia repensemus, igitur nos Wenceslaus dei gracia dux Slesie primus et dominus Legniczensis, ad vniuersorum, tam presencium quam futurorum, perpetuam deuenire volumus nocionem, quod considerantes et attendentes multas beneuolencias et seruicia diuersimoda per fideles nostros ciues Legniczenses nomine suo et nomine ipsius ciuitatis nobis exhibita fideliter et impensa, volentes ipsis pro nunc et inposterum condignam suorum meritorum facere recompensam, de mera nostre liberalitatis munificencia ad profectum et augmentacionem ciuitatis nostre Legnicz et ad bonam ipsius antiquitatem ipsis ciuibus nostris ibidem omnibus et singulis, siue extra ciuitatem siue intra, ad gremium ipsius ciuitatis pertinentibus, omnia jura, gracias, libertates. statuta, deliberaciones, vtilitates et alia commoda, quocumque nomine possunt nominari, generaliter singula et singulariter vniuersa, siue sint perpetua siue temporalia, ipsis a progenitoribus nostris et a patre nostro karissimo duce Bolezlao pie recordacionis, a nobis et a fratre nostro duce Ludwico conjunctim, et a fratre nostro jam dicto singulariter, siue a nobis data et concessa, omnia et singula rata et grata habentes presentis scripti patrocinio laudamus, approbamus, auctorizamus et confirmamus, promittentes nomine nostro et omnium nostrorum successorum ipsis ciuibus nostris antedictis vniuersis et ipsorum successoribus sub nostra fidei puritate, quod omnes et singulos, pauperes et diuites ipsamque ciuitatem nostram Legnicz circa omnia jura, gracias et libertates, vt supra scriptum est, que litteris, priuilegiis et aliis demonstracionibus probabilibus demonstrare poterint, grata et inuiolata tenere eosque circa ea manutenere et totis viribus fideliter et potentissime conseruare, ymmo in meliorem statum, quantum deducere possumus, graciosius emendare, vt autem hec donacio atque confirmacio firmitatem et robur optineat perpetuo valiturum, presentes fieri jussimus nostri sigilli majoris munimine roboratas. Actum et datum Legnicz feria sexta proxima ante dominicam, qua decantatur in ecclesia Letare Jerusalem, anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo tercio, presentibus nostris fidelibus Heynrico de Landiskron, Gawino Abscacz, Henczelino de Meyenwalde, Hartungo de Sulcz militibus, Franczcone de Landiskron, Stephano Trachen et Sydlone de Brokotindorf nostre curie notario.

O. d. St. L. No. 85. An Schnüren von grüner und rother Seide das grosse Siegel mit dem Rücksiegel von rothern Wachs. — Bitschens Privilegb. f. CXCVb.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów